# Aulicus Politicus 2.1.4-5

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus, 2.1.4 to 2.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/2.1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eberhard-von-weyhe/aulicus-politicus/2.1.4

Quanquam tamen Dux Fridericus, cuius maximi ingenii vires, fortuna magna non onerauit, qui diu non fuit superstes, clementissime voluerit, oblato stipendio amplissimo, et illustrissima Domina Christina, Potentissimi istius Philippi Hassiae filia, Adolphi vidua, monuerit clementissime, consiliarii Nobilissimi rogarint, subditi optarint, vt in suscepta officij administratione permanerem: Tamen ad annum tantum dimissum Elector Saxoniae Chri stianus Potentissimus clementissime reuocauit, cui obtemperandum fuit, et Serenissimus Elector me in grauissimis negotiis legato soepius vsus fuit: Absens omni conatu operam dedi, vt meam fidem Principibus Holsatiae, et inprimis Parenti Vestro recomprobarem: Quamobrem loco, et iussu Principis Mauritii Hassiae pacificationi Painensi, cum Electoris Moguntinensis, et Administratoris Saxoniae legatis, et subdelegatis adhibitus Erphurdiae nihil remisi laboris, studii, et diligentiae, vt causa, senectute quasi laborans, cum Electore Coloniensi Ernesto Episcopo Hildesheimensi funditus componeretur. Vnum hoc deploro, quod ab Illustriss. vestro Parente reuocatus ad summum officium consilij, non potuerim ei satisfacere: Singularis sane est felicitas, et laus non exigua abeuntem reuocare: Reuocarat meante Saxo Serenissimus dimissum. Vnum est de quo non immerito gloriari possum, me nunquam ex aulis dimissum: Sed dimissionem petentem et quidem ex causa obtinuisse. Repugnabat quippe diuina prouidentia annitenti: nec Princeps Landgrauius Hassiae consentire, multoties rogatus voluit: qui mea opera in varijs legationibus, ad Caesarem, inprimis ad inuestituram Principatus solenniter petendam, et accipiendam, omnium Principum Hassiae nomine 1593. 1597. ad Electores ad Comitia duo, ad conuentus deputatorum Pricipum, et circulares, vt vocant, ad varios Principes, ac Comites vsus erat, non minus ac Elector Saxoniae. Celss. Illustriss. consensu, ac permissione imo iussu aulam Illustrissimi Comitis Holsatiae, Schaub. ingressus, in qua per multos annos amplissimo, et Regio stipendio vixi, et insignes peregrinationes confeci. Abunde itaque apparet, quam multis nominibus vestrae Domui Serenissimae sim astrictus: Nomen tamen contractum expedire non potui, et magis immergor vndis nominum, cum ante paucos menses mihi auream catenam Illustriss. Parens vester clementissime, et liberaliter transmiserit.

---

Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Weyhe_aulicus.xml.
