Latin
2.1.6 to 2.1.7
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 2.1.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Erubesco: nam quorum mens honesta, eorum imbecilla frons est. Vt tamen appareant mentis meae grata indicia, et argumenta: et ne sim famae meae incuriosus, cuius faedam buccinam boni viri non libenter audiunt: Aulicum V. V. V. C. C. C. offerre volui, non splendidum, non gemmis orationis exornatum, sed nudum, et apertum, vt eo melius inspicere cor, et omnia membra queatis: Vt enim ex sceleto proposito iuncturam membrorum apte, et concinne diiudicare licet: ita nudis praeceptis absque fuco orationis prolixae inspectis, verum aulicum a falso, quod alioquin difficile est, discernere possumus: Verbositate enim Principes nolunt grauari. Grauiter Tacitus de Galba Imperatoria breuitate a se Pisonem adoptari pronunciat: per la sua verita è breuiloquenza era in gran credito è reputatione presso tutti. Ad haec praecepta possunt tanquam ad Lydium lapidem examinare aulicos, quos inter familiares suscipiunt, et ita probabunt illud: