Latin
ALIVD IN AVLICVM NOBILISS. D. EBERARTI A WEIHE AMICI, ET COLLEGAE COLENDI S
Eberhard von Weyhe, Aulicus Politicus 4
Unproofread scanNot analysed yet
IAm satis duri: satis ob Chimaeram
Improbi Momi proprium abdicasse
Nomen, et durum minime ob laborem
Nosse ….
Ergo quid cessas liber? exi in auras
Gloriam authori tribuens: Lubenter
Vera dicendo, cape dura Dure
praemia VERI.
Tuque qui quondam cupis aulae honorem
Tuque qui pridem nitida fuisti
(Absque vix damno) pugil in palaestra
Sobrius adsis.
Aula damnatur minime hic: quid ergo?
Aula laudatur? minime ast abusus
Vsus et verus toties petitus
Hicce patescit.
Author ast vnde hauserit haec, et anne
More multorum legerit libellis
Forte nunc quaeris? proprio haec ab vsu
pleraque promit.
Lustra plus septem fuit is secutus
Castra Magnatum, mala multa passus
Multa non nunquam bona consecutus
sic agit aula.
Aula non solum, sed et ipsa. VITA
Mox parens, mox mox iterum nouerca est
Ergo quod vitae proprium, quid vni
Adseris aulae Sis pius, iustus, patiens et acer,
Et Deo soli, tua teque crede
Aula sic raro potis est obesse
sed mage prodest.
Monstrat hoc author lepido ho clibello
Quem BONIS solum Bonus ipse scripsit
Nil malos curans: fruere hoc valeque
Optume Lector.