# Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit 3

Edmond Halley, Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edmond-halley/methodus-singularis-qua-solis-parallaxis-determinari-poterit/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edmond-halley/methodus-singularis-qua-solis-parallaxis-determinari-poterit/3

E contra vero Venerem inferiorem & Satellitio destitutam, majorem esse Terrâ nostra superiori & tam insignem comitem nactâ, vix concedere videtur eadem concinnitas. Ut itaque medio loco incedamus, ponatur Terrae semidiameter è Sole visa, seu quod idem est, Solis Parallaxis horizontalis, duodecim secundorum cum semisse: unde Luna minor erit Mercurio & Terra Venere major; ac proveniet Solis a Terra distantia sedecies mille cum quingentis Terrae semidiametris proxime. Huic autem distantiae in praesentiarum assensum praebeo, usque dum Experimento quod proponimus quanta sit certius constet. Nec moror authoritatem quantumvis gravemeorum qui Solem ultra hos terminos in immensum evehunt, freti observationibus vibrantis Penduli, determinandis his angulorum minutiis, uti videtur, haud satis fidis: saltem hâc methodo tentanti Parallaxis aliquando nulla, aliquando etiam negativa occurret; hoc est distantia vel infinita fiet, vel infinito major: quod absurdum. Et, ut verum fatear, minuta secunda vel etiam dena secunda instrumentis quantumvis affabre factis certo distinguere vix homini datum est; atque adeo minime mirandum, si tantorum Artificum multos & ingeniosos conatus hactenus eluserit rei ipsius maxima subtilitas. Dum autem, ante 40 fere annos, in Insula Sanctae Helenae, syderum polum Australem ambientium observationibus operam darem; contigit mihi Mercurium sub Solis disco transeuntem omni adhibitâ diligentiâ observare: quodque mihi praeter spem feliciter successit, momentum quo Mercurius ingrediens Solis limbum interius contingere visus est, pariterque momentum quo egrediens limbum Solis strinxit, facto angulo contactûs interioris, Tubo optimo viginti quatuor pedum accuratissime obtinui. Unde pro comperto habui intervallum quo Mercurius totus intra Solis discum tum temporis apparuit, etiam absque errore unius minuti secundi temporis: Nam filum luminis Solaris, inter limbum planetae obscurum & Solis lucidum interceptum, quantumvis tenue in oculos incurrere visum est; & in ictu oculi, denticulus in limbo Solis a Mercurio ingrediente factus evanescere, uti ab egrediente factus quasi momento incipere.

---

Edmond Halley, Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
