# Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit 6

Edmond Halley, Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edmond-halley/methodus-singularis-qua-solis-parallaxis-determinari-poterit/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edmond-halley/methodus-singularis-qua-solis-parallaxis-determinari-poterit/6

Venus autem tum temporis satis accurate quatuor minuta prima singulis horis intra Solem conficiet; ac propterea dodranti minuti undecim saltem temporis minuta prima competunt, quibus duratio Eclipseos hujus Venereae ob parallaxin contrahetur. Atque ex hac contractione solâ liceret de parallaxi quam quaerimus tutò pronunciare, si modo darentur Solis diameter Venerisque Latitudo in minimis accuratae; quas tamen ad computum postulare, in re tam subtili, haud integrum est. Procuranda est igitur alia observatio, si fieri possit. in locis illis ubi medium Solis occupat Venus in ipso Medinoctio; nempe sub Meridiano priori opposito, i. e. sex quasi horis vel 90 gradibus Londino occidentaliore, & ubi Venus paulo ante occasum Solem subintrat, paulo post ortum, exit; id quod fiet in dicto Meridiano, sub altitudine Poli Borei quinquaginta sex circiter graduum: hoc est, in eo Sinu qui Hudsoni dicitur, ad Portum ejus cui nomen Nelsoni inditum. In locis enim huic circumvicinis parallaxis Veneris durationem transitus protrahet, & sex saltem temporis minutis longiorem efficiet; quia dum Sol ab occasu in ortum sub Polo tendere videtur, ea loca in disco Terrae, motu contrario in occasum ferri videbuntur, hoc est motu cum motu proprio Veneris conspirante; pro inde tardius moveri videbitur Venus intra Solem, ac cum diuturniore mora discum ejus pertransire. Si itaque in utroque loco hic transitus ab Artificibus idoneis contigerit debite observari, manifestum est totis septendecim minutis longiorem futuram esse moram in portu Nelsoni observabilem, quam quae apud Indos orientales expectanda est: nec multum refert an ad Fortalitium Sancti Georgii vulgo Maderas dictum, vel ad Bencoulam in litore occiduo Insulae Sumatrae prope aequatorem capiatur observatio, si Anglis tum temporis haec studia curae fuBbbb 2 erint.

---

Edmond Halley, Methodus singularis qua solis parallaxis determinari poterit. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
