# De differentiis animalium 1

Edward Wotton, De differentiis animalium, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/1

EDOARDI VVOTTO NI OXONIENSIS DE DIFFERENTIIS ANI MALIVM LIBRI DECEM. AD SERENISS. ANGLIAE REGEM EDOARDVM VI. Cum amplissimis indicibus, in quibus primùm authorum nomina, unde quaequae desumpta sunt, singulis capitibus sunt notata & designata: deinde omnium animalium nomenclaturae, itémque singulae eorum partes recensentur, tam graecè, quàm latinè. LVTETIAE PARISIORVM APVD VASCOSANVM. M. D. LII. Cum priuilegio Regis. IN LIBRVM DE ANIMALIVM DIFFERENtiis, Edoardi Vvottoni Oxoniensis praefatio, Ad serenissimum Angliae regem Edoardum, eius nominis sextum. VONIAM uel temeritate quadam inductus, uel ingenij confidentia ad hoc inflammatus uideri possum, Edoarde Rex illustrissime, ut de animalium differentiis scriberem: hac praefatione apud tuam Maiestatem, qua studiorum meorum conatus aduersus illius culpae iniuriam defenderem, ac tuerer, utendum esse iudicaui. Quod equidem eò libentius faciendum putaui, quod alius nemo occurreret, cui iustius otij mei rationem redderem: quem & natura mihi principem, uitaeque rectorem, & uoluntas mearum actionum moderatorem constituerunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
