# De differentiis animalium 102-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/102-2

Cap. XLIX. R TEque haec sola quae diximus, discrimina sunt, sed etiam alia boni sucDIci, alia mali sunt, (ἄγμα & κακόγυμα Graeci uocant) alia stomacho ido nea sunt, alia aliena: alia facile concoquuntur, alia difficilius: alia inflant, alia ab hoc absunt: alia intus facile corrumpuntur, alia minime uitiantur: alia mouent aluum, alia supprimunt: alia citant urinam, alia tardant: alia succum procreant crassiorem, alia tenuiorem: alia glutinosum, alia mediocrem: sicut alia magis excrementosum gignunt, alia minus. Boni succi sunt, ex qui bus probus gignitur sanguis: ut aues piscesque fere omnes, pręterquam qui in lacubus, paludibus, fluuiisque uictitant limosis, alioue quouis modo uiciatis. Quadrupedum carnes, si bene concoquantur, & in iis praecipue porcina quae aetate media est: lac omnium penè aliorum ciborum optimum procreat suc cum. Agrestium animalium caro succum efficit meliorem, quàm domesti corum. Boni succi sunt, inquit Celsus, omnis uenatio, omnes aues, quae ex E media materia sunt: ex maioribus quoque cę, quas supra memorauimus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
