# De differentiis animalium 102

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/102

agno hedoue cum pectiolis totum caput, aliquanto quàm caetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint: & ex eodem sue pedes, quàm imum crus leuiores sunt, & hoc quàm reliquae partes: ex auibus colA solo & la, alaeue recte infirmis cibis annumerantur. Quod ad solum uero pertinet, caelo. leuior piscis inter saxa editus, quàm in arena: leuior in arena, quam in limo: quò fit, ut ex stagno uel lacu, uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto, quàm qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius est, & quodcunque humido coelo, quàm quod sicco natum est: quandoquidem ea quae in montibus uiuunt, temperamento sunt sicciore, atque eorum caro minime pituitosa aut lenta est: quae uero in locis aquoAb habitis. B sis & campestribus degunt, humidiora sunt, & excrementosa magis. Eadem omnia pinguia quàm macra: recentia quàm salsa: noua quàm uetusta plus alimenti habent. Tum idem magis alit iurulentum, quàm assum, magis assum, quàm frixum, ut Celsus prodit. Quum durum ualentissimae materiae est: molle uel sorbile, imbecillissimae. Fere uero sequitur, quò ualentior quaeque materia est, eò minus facile concoquatur: sed si concocta est, plus alat, ut dictum est. Et imbecillis hominibus, rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet: & robustis apta ualidissima est. Plus deinde assumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissi ma sunt, temperare debet: uerum haec potius ad medicinam pertinent, διαιτη τικὴν scilicet. A Cara humidior, suillam carnem tradit Galenus ualentissime nutrire. Considera. B Ex auibus, has aues inter ea recenset Galenus, quae in tenui uictus ratione conueniunt: at Celsus aues omnes à minimis ad phoenicopterum in media materia reponit. C Suilla. Omnium ciborum, inquit Galenus, plurimum nutrit caro suilla: idemque in ratione uictus analeptice, id est renutritoria, à piscibus, ac deinde ab auibus ad carnes suillas statim uictum mutat. A. Et quodcunque. uide an ira legendum sit apud Celsum: Et quodcunque sicco coelo, quàm quod humido natum est: sed nihil muto. Alia quaedam ab alimentis quae nobis praestant animalium discrimina.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
