Latin
Cap. XLIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 105
Unproofread scanNot analysed yet
Porcina caro &ouilla, atque omnis nouellorum &domesticorum animalium caro, &eorum quae otiose uiuunt: piscesque, qui in lacu-E bus aut fluuiis limosis degunt, atque cetacea omnia. Nonnulla minimum excrementi habent, ut syluestrium animalium caro, &eorum quae in sic cioribus locis uictitant: colla animalium &caudae &alae. Quin &ipsa praeparatione (quod ad alimenta attinet) differunt animalia: reddunturque nonnunquam &aliis &seipsis meliora deterioraue. Apparamus autem ea, sicuti &alios cibos: aut apponentes quippiam, aut auferentes, aut mode quodam immutantes. Sordes eluuntur: ingrati uero si quid inest saporis, aut in humore macerando aufertur, ut salsugo, aut elixando: quae enim ue hementer amara aut austera sunt, si in aqua elixentur, exuperantem illam qualitatem exuunt: acria uero &mordacia in aceto diluto. Assorum quoque &elixorum uirus foetorue, aut succi ipsius malitia, si qua adsit, partim F aufertur, partim uero immutatur, &ab igne, &ab iis, quae cuique accommodata sunt condimentis. Haec Diocles. Differunt elixa ab assis, quòd haec sicciora, illa humidiora sunt, ut Galeno placet atque Rufo: contra Aristoteli, elixa assis aridiora sunt, assorumque externae partes internis sicciores: cum in elixis è diuerso, extremę humectiores sint. Vt rite assentur, quae car nosa aut pinguia sunt, copiosiore indigent igne, lento autem, quae macra aut sanguinis expertia. Non paruum carnis discrimen contingit, si sale maceretur: saepe nanque fit, ut animal quod sua natura sit humidum, salis ui red datur alio, quod siccum natura sit, aridius: &quae edulia dura sint, &sua na tura sicciora, eadem sale macerata, reddantur ob nimiam siccitatem cibo inepta: sicuti contra, quae excrementis abundent, succumque in se pituitosum contineant undique permixtum, eadem sale macerata euadant meliora. Sunt quoque eadem sapore grata, &tenuis uictus rationi idonea, sed à sto macho aliena: &succum gignunt non bonum, aluumque perturbant. Discrimen quoque in iis non paruum uel hinc oritur, quòd alia duriorem habent carnem, alia mollem &ueluti fluidam, sicuti mediocrem alia. Rur sum alia carnosa sunt, alia praepinguia, &nonnulla graciliora macraue: &quaedam iamdiu, quaedam uero non ita pridem sale condita sunt. Sed de salsuris plura aliàs. A medicamentis, quae nobis praestant animalia, quibus modis constituuntur differentiae.