# De differentiis animalium 105-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/105-2

Cap. L. On alimenta solum uarie nobis praebent animalia, sed & medicas ui * res suppeditant plurimas. Rerum nanque omnium parens, nullum ani mal ad hoc tantum ut pasceretur, aut alia satiaret, nasci uoluit: quin artes salutares inseruit & uisceribus: quippe cum surdis etiam rebus inseruerit, tum uero illa animae auxilia praestantissima, exanima alia esse uoluit, contemplatione ante cuncta mirabili. Exsiccant, humectant, calfaciunt, refri gerant, tum ex animalibus nonnulla, tum ex eorum partibus. Sunt praeter ea quae durities emolliant, ut adipes atque medullae: quae concoquant, ovu πεπτικὰ Graeci uocant, ut oesypus & butyrum. Pus mouent adeps uitulinus, porcinus & butyrum: per halitum digerunt nonnulla, ut coagulum omne, A adeps leoninus, pantherarum & hyaenae. Abstergendi uim habent, testaceorum omnium testae, sepiarum ossa, erinaceorum ustorum cinis, lactis serum. Caustica uis cantharidi, bupresti, atque pityocampae: totis nanque animalibus partim ustis, partim uero crudis nonnunquam abutuntur me dici. Torpedinem integram capiti admotam eius dolores sanare tradunt. Terreni uermes triti, in potu ex passo urinam ciunt: impositi praecisos neruos glutinant. Limaces si totae cum testis urantur, admistis galla, omphacitide ac pipere albo, dysentericis mirifice prosunt. Hippocampi cremati cinis cum pice liquida aut axungia illitus, alopecyas replet.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
