# De differentiis animalium 107.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 107.5 to 107.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/107.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/107.5

Homo & uiuiparae qua drupedes maxillam inferiorem sursum deorsum, atque in latera agitant: pi sces uero, & aues, & ouiparae quadrupedes sursum deorsumque tantum mo uent. Oris officium omnibus commune cibis conficiendis est: robur nonnullorum peculiare est: sermo aliorum: spirandi etiam usus (iis scilicet quę spirant) per os accidit. Fit itaque ut os aliis compressius, alijs amplius habeatur: quibusdam enim cibi tantum conficiendi, & spirandi, & loquendi gra tia os datum est: atque iis compressius est: aliis auxilij gratia: iis, si dentibus H sint serratis, rescissum. Cum enim tota eorum uis in mordendo sit, hiatum oris ampliorem esse necesse est: plenius enim morsum infigent, quò amplius rescissum os sit. Piscium quoque mordacibus, & carniuoris tale os est, sicuti non carniuoris in arctum se colligit. Aues, quod rostrum uocatur, pro labris & dentibus habent. Dentium serie os continetur & constat: horum natura communi quidem officio ad cibum conficiendum adiuncta est: quibusdam tamen seorsum roboris gratia, tum ad inuadendum, tum ad defendem dum, ut quae ex feris natura carniuora sunt: aliis auxilij tantum causa data est, scilicet ne male ab aliis afficiantur: quibus simul & auxilio & robori sunt dentes, haec aut exertos habent (καυλιόδοντα uocant) ut sus: aut acutos pectinaA tim sese stipantes, unde serratis dicuntur esse dentibus, καρχαρόδοντα Gręci di καρχαρόδον. τα. cunt, ut pisces ferè omnes.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
