# De differentiis animalium 108.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 108.5 to 108.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/108.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/108.5

Nullum enim ex iis, quae ouum pariunt, ut aues & quadrupedes, superimpositam eam suae arteriae continet: sec meatum ipsum arteriae, modo contrahunt, modo laxant, pro sui commodi desiderio: atque ita efficitur, ne quid ponderis in pulmonem delabatur. ColDlum capiti subiacet, iis quae id habent animalibus: non enim omnia habent, sed ea tantum, quibus aspera arteria productior est, atque gula. Asperam autem arteriam habent omnia, quae pulmonem: eadem quoque & gulam habent. Ea uero quae carent collo (ut piscium genus) gulam haec manifestam non habent: & quidem à situ oris continuo uenter esse potest, pulmo non potest. Collum itaque omnibus uiuiparis est: ouiparorum aliis est, aliis deest: quae enim spiritum extrinsecus non accipiunt, carent hac parte. serpentum etiam genus collum minime, sed proportionale colli habere uideri potest. Hoc cae teris animalibus flexibile, & uertebris compactum est: at lupo & leoni perpetuo osse riget. Quae alimenta sibi à terra ore suppeditant animalia, collum habent longitudine cruribus aequale: at homo, & quae illi similia sunt animalia, breuius. Aues item quibus longa sunt crura, & collum longum, & E praeterea palmipedibus nonnullis: quibus breuia crura, iis collum breue fere.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
