# De differentiis animalium 109.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 109.6 to 109.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/109.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/109.6

Maris instrumentum alterum ab altero differt pro discrimine corporum aliis cartilaginosum carnosumque est, ut homini: aliis neruosum, ut came lo, ut ceruo: aliis osseum, ut lupo, uulpi, mustellae, uiuerrae. Augetur etiam & minuitur hoc membrum sine ulla ualetudinis mutatione: partim enim neruum, partim cartilaginem habet: itaque & contrahi potest & extendi, atque etiam flatus capax est. Parte eadem utitur natura, tum ad humidi excrementi exitum, tum ad rem ueneream: in sexu tum masculino, tum etiam foeminino, in omni uiuiparo genere. Atque hos quidem in usus omnia id genus, tam foeminae quàm mares genitale habent, quo & excrementum humidum secernatur: quoque maribus genitura, & foeminis partus emittatur: parte scilicet priore atque superiore, quàm sit excrementi sicci meatus: diuersus enim est in iis meatus, quo excrementum siccum & quo humidum exit. Omnibus III.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
