# De differentiis animalium 110.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 110.5 to 110.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/110.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/110.5

Homo cum ad iusta incrementa peruenit, contrà atque caetera fere aniD malia, quae sanguine constent, partem superiorem habet minorem, quàm Minorem, iinferiorem: partem superiorem intelligi uolo, quantum de capite ad eam λάττο. pertendit partem, qua exitus patet excrementis: inferiorem autem, quantum ab ea ipsa subsequitur reliquum corporis. Animalibus ergo quae pedi bus inniti natura uoluit, crura posteriora, partem complent inferiorem: quae autem pedibus carent, iis caudae & quicquid uice caudae simileque habe tur, pro parte inferiore est. Et tales quidem perfectis iam incrementis, animantes euadunt: discrimen autem in crescendo est. Homo enim priusquam adultior sit, partem superiorem corporis habet maiorem, quàm inferiorem: & quò per aetatem amplius augetur, eò contrà euenit, ut scilicet inferiora sint superioribus longiora. Sunt quae ex proportione, incrementa partis utriusque capere soleant, ut canis. Nonnulla primum parte superiore minora E sunt, post maiora cum creuerint, eadem parte euadunt, ut iumenta. Partes exteriores sanguineorum animalium, quibus differentiis inter se dissonent, explicatum iam est. C Sanguinea, uel sanguine praedita, ἄναιμα. D. Caesium, λλαυκόν. Fuluum, χαροπόν. Caprinum, αἰστυπόν. Aquini, ὑδαρεῖς. Rufi, χαροποί. Varij uersicoloresque, πολύχροα.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
