# De differentiis animalium 111-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/111-2

Cap. LII. praedita sunt. X interioribus uero, cerebrum omnibus animantibus datum est, quae Esanguinem obtinent, ut ante dictum est: hoc ut adipe pinguescentium pinguiusculum est, uelut suis: sic sebo obesorum squalidiusculum sentitur, ut ouis. In collo tendit arteria omnibus ad pulmonem, gula ad uentrem perfertur, transigens septum transuersum, in iis scilicet quae haec habeant: pisces enim arteriam illam asperam non habent, & magna ex parte gula ca rent. Situm quoque utriusque, gulae scilicet & arteriae, similem habent o mnia, sed discrimen species earum partium affert. Viscera eorum propria sunt, quae sanguinem habent: nulli enim exanguium animalium uiscus ullum est: & quaedam certe omnia habent, quibusdam aliqua desunt. Cor e nim & iecur omnibus animalibus sanguine praeditis necessaria sunt: reli qua uero quibusdam desunt. Et in omnibus sanguine praeditis primum omnium membrorum gignitur cor, ut Aristoteles author est: & in eo est innati caloris principium, sicuti in exanguibus, in eo quod est cordi proportionale. at contra Galenus cor posterius iecore formari contendit. Statim uero cum consistunt quae sanguinem habent, exiguaque admodum sunt, deprehendi cor, & iecur sine dubio possunt: & in ouis triduo cubatis puncti iam magnitudine apparent: necnon in partubus aborticiis perquàm exi H gua cernuntur. Et in partuum prima generatione, statim cor palpitare cer nitur. Et uarie quidem haec habentur: neque enim cor simile habet ea, quae corde prędita sunt, neque aliud, prope dixerim ex uisceribus ullum. Cor, ut modo diximus, omnibus est, quibus sanguis: estque prorsus in medio pectore in homine, & omnibus praeterquam piscibus suo turbinato mucrone tendit in priorem partem. Discrimina cordis, quae amplitudine, exigui tate, duritia, mollitia existant, uel ad mores pertinent aliquatenus: quae e nim sensu hebetiori sunt, cor habent durum & spissum: quae uero sensu ualent, mollius: quae autem pauida sunt, iis cor grandius est: cor enim magnum proportione ferè omnibus est, quae aperte timida sunt, aut propter A metum malefica: at audentiora fidentioraque, minus aut mediocre.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
