# De differentiis animalium 113.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 113.6 to 113.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/113.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/113.6

Quae igitur continentiora esse ad cibi desiderium conuenit, haec sua in aluo inferiori, neque intestinorum sinus H laxiores magnosue habent, nec intestino utuntur rectiore, sed quod anfractus orbesque plures contineat: laxitas enim intestini auiditatem auget cibi: rectitudo accelerat auiditatem. Indeque fit, ut animalia quae uel simplex, nec adeo in anfractus conuolutum habent intestinum, uel conceptacula inte stinorum ampla, cibum aut copiosum capiant, aut celerius repetant. Appendices habent quaedam infra, parte intestini extrema: ut aues, & ex uiuiparis etiam animalibus nonnulla. Lactes quoque & omentum habent omnia, quae sanguinem: sed alia pingue, alia macilentum: oritur id, & dependet in iis quae animal generant, eademque dentata utraque parte sunt, à medio uentre, qua ueluti quaedam sutura ducitur inest enim & in uentre, ut in corde, suA turae uestigium quoddam) nec secus in iis quae altero dentium ordine carent, à maiore uentre dependet: in aliis quoque animalibus sanguineis uentricu lo intestinisque, & iis quae sub septo sunt, uisceribus praetenditur: maximum hoc habent homines & simiae.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
