# De differentiis animalium 114.1-5

Edward Wotton, De differentiis animalium, 114.1 to 114.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/114.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/114.1

Quae uero partes ad generationem ministrant, foeminis omnibus intus conditae habentur: maribus enim multiplici diffe rentia euariant: aliis enim testes nulli omnino sunt, ut piscibus, serpentibus. nulli denique quod pedibus careat, testes adsunt, nisi intra se formare animal possit, ut delphinus: aliis sunt quidem, sed intus quibusdam, ut auibus: quibusdam foris dependent. Et iis quae intus continent, aut lumbis adhaerent circiter sedem renum, ut auibus & quadrupedibus ouiparis: aut in ultima alui parte priore conduntur, ut delphino ex iis quae pedibus uacant, & elephanto ex iis quę quadrupedes sunt: omnibus enim quae animal generant, testes ante habentur, uel intus, uel extra, praeterquam erinaceo. Quibus ita que testes intus continentur, iis protinus cum meatibus seminariis intus firmantur: quibus autem foris sunt, horum quibusdam, ut modo diximus, abso luti pendent, ut homini: aliis non sunt absoluti, sed aluo adhaerent, ut apro. Quae intus continent suos testes, eos nulla cute habent obductos: quę autem foris, haec coniectos in conceptaculum, quod scortum uocamus, gerunt. Omnibus autem quę oua edunt, siue bipeda, ut aues, siue quadrupeda sunt, testes lumbis annexi infra septum continentur, uel candidiores, uel pallidio res, uenulis admodum tenuibus circundati. meatus singuli de singulis per tinent, eademque coeunt supra ostium excrementi, sicuti & in piscibus ser pentibusque: atque is meatus, qui ex coitu amborum consistit, genitale est: quod in minoribus latet: in maioribus uero, anserem dico & reliqua huius modi, euidentius est, cum recens inierint. lis quae foris testes habent, meatus utrinque bini à uasis illis maximis, quae per dorsum feruntur (uenam dico magnam atque arteriam, quam aortam uocari diximus) deorsum pertendunt ad eam partem, quae ἀσιδιδυμὲς dicitur: est autem ἐσιδιδυμὲς, ut nomen ipsum indicat, testium superimposita capiti, ex qua meatus quidam ueluti fistula seroso quodam humore plenae in testes permeant, suique partem quandam exiguam ipsis distribuunt, atque ita testibus committuntur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
