Latin
114.6 to 114.8
Edward Wotton, De differentiis animalium 114.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
A capite dein de ipsorum testium meatus utrinque oriuntur singuli, superioribus illis spis siores atque neruosiores, (meatus uocant, aut uasa seminaria: aliqui uero παραστότας κρβεδεῖς, quasi uaricosos dixeris) qui inde progressi multifariamque sese flectentes, in idem postea coëunt, &ceruicem subeunt genitalis, humorem iam habentes in se candicantem, quae χον, id est genitura dicitur, quam ab epididymi ad penis meatum defert. Quę uero testibus carent, ut serpentes &pisces, meatus &ipsa seminarios continent binos, qui de septo exorti la tus spinae utrinque perreptent coeantque superne, &ad spinę locum in unum, atque ita ad ostium excrementi finiant. Testes animalium, &quae seminaria dicuntur uasa, ita se habere cognitum est. Pars autem foeminarum ea, quę semen recipit, non meatus, traiectusque quidam est, sed uterus amplior. Vteri autem bipartiti omnium sunt: sed nec eodem situ habentur, nec similes omnium sunt: sed differunt, tum eorum quae animal generant inter se, tum ab illorum uteris, quae oua pariunt. Situs uteri, aliis infra longius à septo trans-E uerso, iuxta genitale, ut mulieribus, &omnibus quae animal non solum fo ras, sed etiam intra se generant, &piscibus qui oua edunt: aliis iuxta septum transuersum, ut auibus omnibus, &piscibus qui animal pariunt, atque quadrupedibus ouiparis.