# De differentiis animalium 115

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/115

Serpentes tam ab aliis supra dictis, quam inter se differre apertum est: uiperę nanque uni uulua similis, ut cartilagineis: aliis uero serpentibus tendit uulua prolixior modo corporis, exorsa inferius ab uno meatu continua diductaque utrinque in latus spinę, quasi duplex meatus usque ad septum. Sunt & omnes uteri, qui infra iuxta genitale continentur, ueluti bifariam diuisi, in sinistrum scilicet & dextrum: initium uero unum est & commu ne ostium, uidelicet ceruix, carnosa admodum cartilagineaque, parti plurimae auctissimaeque animantium tributum. Sunt partes uteri, Eudemus, F πλεκταίας, id est cirros, Diocles κεραῖας, id est cornua dixit, Praxagoras & Philotimus κόλπους, id est sinus uocarunt: mulierisque uterum δικελπον dixerunt, id est binos habere sinus, in quibus & foetum contineri existimabant: uerum quae multos simul habent foetus, ut sus, sinus quidem habere multos uerum est, in quibus & foetum gestent (sinus enim tot in utero reperias, quot habet foemina ipsa mammas. ) Mulier autem & caetera animalia quae uterum muliebri similem habent, ut capra & uacca, non in cornibus illis (quippe quae multo minora sunt, quàm ut foetum continere possint,) sed in toto uteri spatio foetum habere conspiciuntur. Validiores esse eas uuluas, quae animal contineant necesse est: quamobrem omnes hae carnosae sunt: quę au tem ad septum iunguntur, ut auium, & pręterea piscium uteri, exceptis car G tilagineis, membrana constant, & tenues sunt. Vulua omnibus, quae & intra se & foras animal generant, super aluum posita est: quae oua pariunt, iis lumbis adhaeret: quae animal edunt in lucem, cum intra se oua generarint, ut cartilaginea, iis anceps ratio est: nam & lumbis adiungitur ea pars uuluae, qua oua continentur, & supra intestina ostium eius sustinetur. Et partes quidem dissimilares animalium, quae sanguine praedita sunt, hunc in modum se habere constat. G Cor, Conuenit inter omnes (inquit Solinus) corda primum ex uniuersa formari carne, eaque in diem quintum & sexagesimum crescere, deinde minui. H Sinus laxiores magnósue, ἐρυχωρίας μεγάλας. Appendix, ἀφυὰς, ἢ ἐκφυάς. C. Meatus, Haec ex Galeni sententia afferuntur: nam, ut Aristoteli placet, nullam partem meatuum testes complent, sed adiecti pendent eo modo, quo pondera textrices telis adnectunt, ut motum excrementi genitalis stabiliorem faciant: his enim detractis meatus intro se retrahunt. Haec Aristoteles. Vas seminarium uel meatus seminalis, ἀντεῖον σπερματικὸν, ἢ πόρος σπερματικός. Similarium partium differentiae in animalibus sanguineis. LIII. Cap. CImilarium uero sanguis potissimum communis animalibus sanguineis Oomnibus est, ut ante dictum est. Habet & genus animantium sanguinis compos uasa illa maxima, quae aliarum quoque uenarum arteriarumque initia sunt, eo quo diximus modo. Nam reliqua uenarum copia non simili ra tione in omnibus est: neque enim animalium partes eodem modo aut eaeA dem in omnibus habentur. Nec uero aeque in omnibus patet uenarum series: sed potissimum in iis constat, quibus sanguinis copia & praecipua magnitudo est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
