Latin
116.1 to 116.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 116.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in minutis, sanguinisue inopibus, uel per naturam, uel per immodicam corporis obesitatem, haud aeque inspici possunt: alteris enim meatus quasi canales multo intersepti limo uix conspiciuntur: al teris paruae, eaedemque fibrae potius quàm uenae habentur: una tamen quam maiorem ex praecipua magnitudine cognominauimus, potissimum euidens in omnibus etiam minutis animalibus est. Copia sanguinis in primis iis animalibus inest, quae animal &intra se formant, &in lucem edunt: mox iis sanguineis, quae pariunt oua. Praepinguia omnia sanguinem quanuis purum, tamen paucum habent: &quo plus pinguedinis, eò minus posB sident sanguinis: pingue enim omne exangue est. Discrimina uero sanguinis ad sanguinem, qui melior sit aut deterior, hinc habentur: alius enim tenuior, alius crassior est: &alius syncerior, alius turbulentior: item alius frigidior, alius calidior, tam in eodem animali, quàm in diuersis. Quantum enim sanguinis parte continetur superiore, his differentiis discrepat cum inferiore: inferioribus nanque partibus crassior &atrior est, quàm superioribus. Animalium, fortiora quibus sanguis crassior: sapientiora, quibus tenuior: quibus minimus hebetia. Dormientibus porro sanguinis copia partes exteriores deserit, subit interiores, ita ut adacto cultello non aeque efflue re possit. Foeminis sanguis nigrior &crassior quàm maribus est, dummo do caetera adsint pariter, quae uel ab aetate uel à sanitate proficiscuntur: &C minus sanguinis per summa corporis foeminarum est: plus enim parte interiore continetur. Aetatum etiam ratione sanguis discrimen, tum in modo, tum in genere, (hoc est in quantitate &qualitate) recipit. Etenim in aetate iuuenili, saniem trahit &copiosior est: in senectute autem crassus, ni ger, &paucus: medium tenet in media firmaque aetate. Concrescit etiam facile senum, uel in corpore sanguis, qui per summa est, quod idem nunquam in iuuenibus euenit. Quibus datus est sanguis, iisdem omnibus nerui adiuncti sunt: sed quae nullos habent articulorum flexus, priuataque pedibus &manibus sunt, iis prętenues incertique habentur: quapropter in piscibus, qui iuxta pinnas positi sunt, ij praecipue ueniunt in conspectum.