# De differentiis animalium 118

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/118

In sanguineis animalibus sunt & membranae, ut antea exposuimus, caroque & quod carni simile est: & praeterea sebum & adeps: sebum enim habent, quae non utrinque dentata, sed cornigera sunt. At uero genus utrinque detatum & cornuum expers & multifidum, uice seui adipem habet. Animalia quaeuis aut intra car nem, aut seorsum pinguescunt: quibus autem pingue separatum non est, ea minus per uentrem omentumque pinguescunt, ut anguillae: plurima tamen pars animalium uentre pinguescit, & praecipue quae parum se moueant Steriliora cuncta, pinguia & in maribus & in foeminis. Senescunt celerius praepinguia: quaedam non pinguescunt, ut lepus, perdix, author Plinius. Semen genitale habent omnia, quae sanguinem: non eodem tamen modo in omnibus est, sed quibusdam pro genitura, θρὸς, id est genitale uirus sui generis habetur, ut piscibus. Lentum semen est pilos habentium, caeterorum nullam habet lentitiam. C Foeminis sanguis nigrior, Contrà Plinius (nisi exemplaria sint mendosa) ma ribus quàm foeminis nigrior, & in iuuenta magis quàm senio. D Scoptula, Theodorus scapulas uocat. Κωλήνας, Theodorus pernas aut culinas interpretatur. G Differunt & colore, De his fusius apud Galenum secundo De temperament. libro. Eorum quae ad generationem pertinent discrimina, in iis quae sanguine prędita sunt animalibus. Cap. LIIII. CIN omnibus sanguine praeditis, paucis quibusdam exceptis, ut piscibus Inonnullis, sexus discrimen ita habetur, ut alterum mas, alterum foemina

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
