Latin
121.1 to 121.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 121.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Alia medicamenti duntaxat uim habent: eorum quibus quotidie uescimur, quae domestica sunt, otioseque uiuunt, carnem habent humidiorem, &quae magis excrementis abundet: quae uero syluestria, duriorem E excrementisque uacuum: &quae lacustribus palustribusue locis, aut in flumi nibus immundis ac turbidis lutosisque degunt, deterrimam habent. Commune &hoc quoque, &uolucribus &quadrupedibus, longe praestantiorem, concoctuque faciliorem esse carnem eorum, quę adolescunt, quàm aut recens natorum, aut iam senescentium. Haec enim dura est, neruosaque &arida: ideoque &concoctu difficilior, minusque alimenti praebet: illa uero mucosa, praehumida, atque excrementosa est, eorum praesertim animalium, quae suapte natura humidiore sunt carne, ut agni &sues: uerum hoedi &uituli, ut qui natura sunt sicciores, melius multo &concoquuntur &nutriunt. Sicuti enim in humidioribus natura animantibus ipse ętatis flos temperiem affert mediocrem, ita in siccioribus aetas adolescens, &quae adhuc crescat: nam F quod praehumidum est alimentum, ut distribuitur, ita etiam celerius discutitur. Non longe post tempore, quàm mactata sunt animalia (inquit Rufus) coqui solent, ex quadrupedibus suilla caro, &ouilla atque caprina: ex auibus turtur, columba, &turdus: diutius seruantur uenatio omnis, &bubula caro: maiores quoque aues &palustres: &gallinaceum genus, phasianus, perdix, pauo, &attagena. Piscium genus omne fere, uel antea quàm expiret, coquendum est: haud facile nanque seruari patitur. Castratorum animalium carnes in suo cuiusque genere praestant: auium caro, si cum quadrupedibus conferas, minus praestat alimenti. Pisces leuiorem cibum praestant, quàm caro suilla, quae inter domesticas quadrupedes leuissima est: &alimentum quod ex piscibus prouenit, sanguinem procreat tenuiorem, quàm quod G ex pedestribus animalibus, &qui non tam abunde nutriat. Ex piscibus tamen nonnulli teneriorem, alij duriorem carnem habent: quae cete appellantur, eorum caro dura est, malique succi. Quod uero ad medicas uires attinet, syluestris suis caro uehementius exsiccat, quàm domestici: sue siccior ouis est, oue capra: hanc bos superat, illum denique leo. Erinacei utriusque usti cinerem ulceribus sordidis imposuere quidam: hirundinum quoque combustarum cinis, cum melle gutturis affectibus medetur.