# De differentiis animalium 125.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 125.1 to 125.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/125.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/125.1

Quod nanque in eo serosum est, succos extenuat crassos, & aluum ciet: contra, quod caseosum aluum sistit, succosque reddit crassos. Quò fit, ut lac, quod serosum ac tenue est, minus nutriat, aluum ma gis moueat: sicuti contrà, quod crassius est, aluum minus citat magisque nutrit. Camelinum, asininumque serosi humoris plus habet: plus casei ouillum: pinguetudinis bubulum: caprinum inter cętera mediocritatem obtinet, ut quod nec pingue admodum, nec crassum sit: bubulum pingue, ouillum crassius, contrà asininum tenue. Optimi succi lac ex iis habetur animalibus, quae per optimo sunt corporis habitu: idque si, ubi emulctum fuerit, quamprimum hau riatur: ubi nanque diutius emulctum manserit, genuinae bonitatis nonnihil amittit. Quod uero postea coctum amplius fuerit, succum gignit crassiorem: multo uero maxime, si uel farinam triticeam, uel milium aut amylum incoxeris. Lac, ne in uentriculo coaguletur, mellis, aquae, & salis nonnihil ad miscent quidam: nam uel caprinum ipsum, absque melle sumere, minime erit tutum: plerisque enim qui illud purum hauserint, in casei speciem in uentriculo coactum est: quod cum acciderit, mirum quàm aggrauet homi nem, ac prope dixerim, strangulet. Non parua quoque lactis discrimina sunt ab anni tempore: ab eo ipso spatio, quo à partu in luce edito, distat: ab aetate, & à pastionibus. Quanquam sunt qui pascuorum rationem plane pro nihilo habeant, quasi nihil parumue ad lactis bonitatem conferant. Caeterum haud dubie uidemus, animalium, quorum usuri lacte sumus, si scammonia aut marinarum lactucarum quapiam (tithimallum uocant) uescantur, in lacte quoque laxandi uires inesse. Ex quo patet, quòd ex uitioso pascuo, acre, acidum, & austerum reddetur, natura uidelicet herbarum imitatum: & à uiridi pabulo lac aluum magis emollit, inquit Dioscorides. Quod uero ad anni tempora pertinet: uernum lac ut liquidissimum, ita copiosissimum: aestate uero media, ipsum etiam mediocre est: post id uero temporis, sensim iam crassescit, quoad prorsus deficiat. A partu dilutissimum est: procedente deinceps tempore crassescit semper.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
