Latin
125.5 to 125.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 125.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Probi lactis improbiue haec sunto indi cia: quod optimum est, id gustanti olfacientique suaue dulceque mediocri-H ter: nec amarum, nec acidum salsumue aut acre, aut grauis odoris: intuenti candidum, aequabile, liquidi, crassique medium apparebit, ut si ungui instilletur, hereat, non defluat. Quod uitiosum est, è diuerso crassum &caseosum: aut liquidum &serosum ac liuidum consistentia ipsa caloreque uidebitur: idem gustantibus amarorem, aut salsedinem, aut qualitatem quampiam extraneam exhibebit: tale uero nec olfacienti suaue erit. Lac animalium sanorum, aduersus acres, mordacesque fluxiones est utilissimum: quandoqui dem non solum à partibus affectis eas abluit, sed &corpora ipsa ueluti illinit: ne quod defluit, in loca nuda incidat. Continet enim in sese extergentem quandam humiditatem, quam serum uocant: &praeterea crassum quiddam A pingueque quod corpori illinitur, atque adhaeret, non aliter ac pinguedo adeps ue aut ceratum aliquod: ex triplici nanque substantia conficitur lac omne, ut ante diximus: scrosa scilicet, cascosa, &pingui. Serum abstergentem uim habet, qua uel absque rosione abluit acres humores.