# De differentiis animalium 127.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 127.5 to 127.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/127.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/127.5

Euenitque ut his quidem magis, illis uero minus uenter moueatur pro quantitatis serosi humoris ratione. Ac praeterea quòd, qui solum id quod coactum est comedant, uberius alantur: qui uero una serosi quicquam humoris deuorauerint, minus: ac longe minus ij, qui eius quod concreuit pa-H rum, serosi uero liquoris multum hauserint. Serum nanque postquam à lacte discessit, aluum egregie mouet, & ad purgationes ualentius redditur: datur autem potissimum, quibus sine acrimonia uolumus deiectionem moliri, ut melancholicis, comitialibus, in lepris, elephantiis, erumpentibus ex toto corpore pustulis, articularibusque morbis, (ut sentit Plinius) & paralyticis. Bibitur autem efficacissime heminis, per interualla temporis usque ad quinas: ita ut per interualla illa temporis potantes ambulent. Serum exempto casco potum cum exiguo sale, phthiriasin à toto corpore inhibet. Lac coagulatum expressumque cascus est: non ita tamen ut uniuersa lactis moles in caseum cogatur, sed quod crassum est duntaxat, separatoque co quod A eo quod serosum est. Porro dictum iam est habere lac in se naturam quan dam pinguem & oleosam: haec ubi à reliquo lacte seiuncta fuerit, solaque per se constiterit, butyrum appellatur: uerum si unà cum crassiore lactis parte coacta coagulataque fuerit, (seroso duntaxat lactis humore separato) caseus ipse pinguior efficitur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
