# De differentiis animalium 128.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 128.6 to 128.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/128.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/128.6

Qui oxygalactinus à nonnullis appellatur, omnium caseorum recentium nouellorumue praestantissimus est: ut qui in cibo suauissimus, & stomacho minime omnium noxius est, aliisque concoctu facilior: sed neque uitiosum, neque usque adeo crassum praebet succum, quod uitium omnium caseorum commune esse diximus. Huius generis est qui Romę diuitibus habetur gra tissimus, βιοὺς nomine, & alij quidam in aliis regionibus. Quae plures qua ternis mammas habent, inquit Plinius, caseo inutilia sunt, & meliora, quae binas. Caprarum gregibus sua laus est in recenti maxime, eam augente gratiam fumo, qualis in ipsa urbe conficitur, cunctis praeferendus. Trans ma ria uero Bithynius ferè in gloria est. Commodum ad conficiendum reponendumque caseum, lac praecipue ouillum caprinumque est, mox bubulum. E Equinum ac asininum miscent interdum. Bubulum fertilius caseo est, quàm caprinum. Caseos, si cerebrum mustelę coagulo addatur, negant corrumpi uetustate, aut à muribus attingi. Tradunt Zoroastrem in desertis caseo uixisse annis uiginti, ita temperato, ut uetustatem non sentiret.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
