Latin
Cap. LXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 131-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXI. De partibus hominis exterioribus. Abet sane homo solus inter animalia caput superiorem obtinens situm, Hnon corporis sui ratione tantum, ut caetera, sed quòd parti sublimi uniA uersi respondeat, ut supra dictum est. Est autem propria naturalisque capitis figura, ueluti si excogitares sphęram paulo longiusculam utrinque compressam: prominet enim pars utraque, prior scilicet &posterior. Facies homini tantum, nomenque a re accepisse uidetur πεσπν: (quod enim unus ani malium homo erectus est, solus prospicit ante uersus uocemque ante uersus mittit.) caeteris os aut rostrum: nam piscis aut bouis faciem dicere non solemus. frons &aliis: sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, seueritatis index est.