# De differentiis animalium 136-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/136-2

loqui possit, sed proprium id hominis est. Qui surdi iam inde ab ortu naturae sunt, iidem etiam muti. uocem ergo emittere possunt, locutionem autem nullam. Pueri ut caetera sua membra continere ac regere nequeunt, sic etiam linguae sunt impotentes, & serius lingua absoluuntur: itaque ma-E gna ex parte balbutiunt, tortaque lingua sunt. Infantis nascentis uox nulla auditur antequam totus emergat utero. Primus sermo anniculo est: qui celerius fari coepere, tardius ingredi incipiunt. Vox roboratur à tredecim annis, eadem in senecta exilior: neque in alio animalium sepius mutatur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
