Latin
Cap. LXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 137
Unproofread scanNot analysed yet
Differunt tum uoces tum locutiones tractus ratione ®ionis: locutioque ipsa non perinde ut uox per naturam prouenit, sed per disciplinam acquiritur: unde homines quoque locutione utuntur uaria, cum uocem omnes reddant eandem. Homo genitus premitur somno per aliquot menses: deinde longior in dies uigilia. Infantes primis quadraginta diebus neque rident cum uigilant, neque lachymantur, sed noctu &per quietem utrunque interdum faciunt. somniantque statim infans: nam &pauore expergiscitur, &suctum imitatur. Homo maxime animalium somniat: sed editis nuper in lucem, &infantibus adhuc, nullum ita contrahitur somnium, ut meminisse possint imaginum: sed plurimis anno circiter quarto aut quinto aetatis, uisa incipiunt. Produntur tamen &uiri &mulieres, qui nunquam quicquam somniarint: quorum nonnullis in processu aetatis accidit, ut uiso somnio mu tarentur habitu sui corporis, uel in mortem, uel in morbum. De hominis generatione &partu, atque de iis quae ad haec pertineant. LXIIII. Cap. CEmen habet homo pro corporis magnitudine plurimum: &homini ma Oxime omnium animalium temporibus omnibus oportunus coitus est Caeteris enim animalibus stati per tempora anni concubitus: homini uero