# De differentiis animalium 138.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 138.6 to 138.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/138.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/138.6

Et cum in caeteris animalibus gemini nati, etiamsi mas & foemina sint, nihilominus enutriantur seruentur que, quàm si mares ambo aut foeminae sint: in genere certe humano pauci gemini seruantur, si alter mas sit alter foemina. E geminis si remanente altero alter abortiuo fluxu exciderit, alter qui legitime natus est, uopiscus nomi- Vopiscus. natur. Mulier grauida quidem maxime fere animalium coitum patitur: ue rum raro euenit ut superfoetet, sed factum tamen aliquando est. Qui itaque longo post tempore sint concepti, minime perfici possunt, sed praematurius do lore, quo ipsi & primus foetus intereant, mouent. At uero si proxime à primo conceptu secundus sit factus, alsolui edique potest quod superfoetarit: ut quasi gemini nasci uideantur: quomodo Herculem & Iphiclem procreatos esse fa bulantur: unum quidem omnino, aut alterum superfoetat mulier. Extat in E monumentis etia medicorum, & quibus talia consectari curę fuit, uno abortu duodecim puerperia egesta.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
