# De differentiis animalium 140.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 140.5 to 140.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/140.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/140.5

Edurant in posterum globuli, (ραγγαλίδας dicunt) quoties humor non coquatur nec exeat, sed redundet: ubera enim tota fungosa ita sunt, ut si in poculo pilum forte hauserit mulier, dolor moueatur in mammis, quod malum τειχαν uocant, id est pilare appel lant: nec sedatur, donec pilus uel pressus exeat sponte, uel cum lacte exugatur. Solent pueri plurimi conuulsione excipi: & pręcipue corpulentiores, D & lacte uescentes copiosiore aut crassiore, & nutricem lactentes succi plenam & corpulentam. Plurimi ante septimum diem intereunt: plenilunio etiam infestantur hoc malo periculosius. Et quia solus homo, aut certe ma xime animantium omnium homo comitiali morbo in tenera aetate laborat, quod morbi genus transuertere oculos, sicut & caetera etiam membra potest, eò fit, ut soli aut certe maxime animantium homini oculi deprauen tur per limitatem, fiantque limi. Mares potius quàm foeminę oblaesi mutiliue in genere hominum nascuntur: cum in caeteris animalibus nihilo potius mares quàm foeminae ita proueniant. Extant apud Plinium & Solinum exempla quorundam, qui uel post septuaDe partuum superfoetatione exempla uideas gesimum annum liberos genuissent. D apud Aristotelem lib. 7. hist. animalium, & Plinium lib. 7, & Solinum cap. 4. Cap LXV. Hominis uita, aetates & statura. Iuit homo plus temporis quàm quoduis animal, excepto elephanto, quod quidem usu rerum adhuc fide digno nouerimus, inquit Aristote les: quanquam alij aliter sentiant, uti ex Hesiodo circunferuntur uersus. Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix. Quatuor & peragit cornicis tempora ceruus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
