Latin
Cap. LXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 141-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXVI. de hominibus alia. Tmonstriferę narrantur hominum effigies: à litore Scytharum tridui Enauigatione feruntur insulae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati: aliae in quibus nuda alioqui corpora praegran des ipsorum aures tota integant. In quadam conualle magna Imai montis regio quę uocatur Abarimon, in qua syluestres uiuunt homines, auersis post crura plantis, eximiae uelocitatis, passim cum feris uagantes. Hos in alio non A spirare solo, ideoque ad finitimos reges non pertrahi aiunt: &in quadam Africę parte quoque homines feri sunt, &uiri &mulieres.