# De differentiis animalium 143-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/143-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/143-2

Cap. LXVII. R. Vnc quae in ipso homine homini utilia inueniantur indicabimus, ipsum sibi exquirentes. Quorundam hominum tota corpora prosunt: ut ex iis familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso leuant percussos suctuue modico: quorum è genere sunt Psylli Marsique, & qui Ophiogenes uocantur in insula Cypro. Et in insula Nili Teutiri nascentes tanto sunt crocodilis terrori, ut uocem quoque eorum fugiant. Quae autem nonnulli de hominis partibus excrementisque prodiderint, nec referenda arbitror: san guinem nanque gladiatorum bibere nonnulli, ut bibentibus populis procul essent comitiales morbi. Et hercule illi ex homine ipso sorberi efficacissimum putant calidum spirantemque, & una ipsam animam ex osculo uulnerum, cum è plagis hunc, ne ferarum quidem admoueri ori fas sit humana. Ad elephantiasin quoque in Aegypto, cum in reges incidisset morbus, in balneis solia temperabantur humano sanguine: alij medullam crurum H quaerunt, & cerebrum infantium. Nec pauci apud Graecos singulorum uiscerum, membrorumque etiam sapores dixere, omnia persecuti usque ad resegmina unguium: quasi uero sanitas uideri possit, feram ex homine fieri. Xenocrates, tanquam sane ille ipse fuerit expertus quosnam affectus curare ualeat in cibo cerebrum, aut carnes, aut iecur humanum, prodidit: quos etiam capitis, tibiae, & digitorum ossa epota: quos denique sanguis, sudor, urina, muliebria, & stercus deuorata: intestabilia haec & dictu quoque fastidienda. Quae autem retulisse fas sit, pleraque etiam ex iis non sine honore dicto, explicabimus. Sanguine ipsius hominis ex quacunque parte emisso efficacissime anginam illini tradunt Orpheus & Archelaus: item ora commiA tiali morbo lapsorum, exurgere enim protinus: quidam si pollices pedum pungantur, exque his guttae referantur in faciem. Lac muliebre corpori humano inter omnia lactis genera accommodatissimum est, ut quod & dulcissimum mollissimumque est, & plurimum alit. Mulieri ante septimum mensem profusum lac inutile: ab eo mense, quòd uitalis est partus, salubre. Lac utilissimum cuique maternum est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
