# De differentiis animalium 143

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/143

Cynocephali ex eo nomen E traxere, quod caninum caput habeant, caetera membra homini similia. Ferarum pellibus induuntur: & iustitiae retinentes laedunt neminem: cumque Indici sermonis intelligentes sint, nihil tamen loquuntur. Choromandarum gentem uocat Tauron syluestrem, sine uoce, stridoris horrendi, hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis Indiae uiris plantas esse cubitales prodit: foeminis adeo paruas, ut strutopodes appellentur. Megasthenes ad extremos fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gentem sine ore, toto corpore hirtam: uestiri frondium lanugine, halitu tantum uiuentem, & odore quem naribus trahunt: nullum illis cibum, nullumque potum: tantum radicum florumque uarios odores syluestrium malorumque secum portant longiore itinere, ne desit olfactus: gra-F uiore paulo odore haud difficulter exanimari. Super hos extrema in parte montium, spithamaei Pygmaei narrantur, ternas spithamas logitudine, hoc est ternos dodrantes non excedentes. Quidam & Pygmaeorum gentes prodiderunt ante paludes ex quibus Nilus oriretur: ubi & cum gruibus pugnare dicuntur. Degunt uero in cauernis: neque id fabulam esse arbitratur Aristoteles. Strabo autem qui uidisse se diceret, fide dignum neminem esse prodit. Homini, quae ex homine aut eius partibus, oriuntur commoda.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
