# De differentiis animalium 145.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 145.5 to 145.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/145.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/145.5

Inter omnes tamen conuenire uideo, humanum stercus, non aliter atque caninum gutturi impositum anginis auxiliari. Capillus pue ro, qui primum decisus est, podagrae impetus dicitur leuare circunligatus, & in totum impubium impositus: uirorum quoque capillus canis morsibus medetur ex aceto. Et capitum uulneribus ex oleo aut uino: combustus aeque capillus carcinomati. Capilli mulieris si crementur, odore serpentes fugari produntur: eodem odore, uuluae morbo strangulatas respirare. Cinere eo quidem, si in testa sunt cremati, uel cum spuma argenti scabricies oculorum ac prurigines emendari: item uerrucas & infantium ulcera cum melle. Capitis quoque uulnera, & omnium ulcerum sinus, simul addito A melle & thure, panos: podagras cum adipe suillo: sacrum ignem, sanguinemque sisti ilico, & formicationes corporum. Pueri qui primus cecide-Dentes, rit dens, ut terram non attingat, inclusus in armillam, & assidue in brachio habitus, muliebrium locorum dolores prohibere traditur. Ossa humana Ossacombusta, ut quibusdam placet, uim habent maxime omnium ossium digerentem exsiccantemque. De homine satis dictum habeo.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
