# De differentiis animalium 148.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 148.1 to 148.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/148.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/148.1

Mutantur dentes, ut homini, ita quibus dam aliis animalibus, ut equo, mulo, asino: homini, ut diximus, primores mutantur: maxillares autem nullum animal mutat. In collo gula atque arteria iis omnibus est, & eodem situ quo homini. Pectus maxima ex parte non ut homini latum, sed in iis coarctata haec pars est: unde fit ne quadrupedes eo loco habeant mammas. Ipsas autem mammas haberi uarie certum est: nam & inter seipsae quadrupedes & ab homine mammarum differunt ratione: elephanto enim mammę parte priore, hoc est in pectore, aut iuxta pe ctus sub armis sunt binae, binisque papillis: ursae mammas habent quaternas. AB liis mammae inter foemina binae: quibus enim solida ungula, aut cornua & partus numero pauciore, hęc mammas inter foemora habet, easque binas. Et inter haec aliis papillae binae, ut ouibus: aliis papillae quaternae, ut uaccis. Quibusdam nec in pectore nec in foemoribus mammae, sed in uentre habentur, & quidem plures: uerum non omnes pares: quae nanque numeroso partu & pede multifido sunt, haec aut plures per uentrem duplici ordine utroque de latere gerunt, ut sues, ut canes: aut binas tantum medio uentre, ut leo: pantherae quaternas in medio uentre gerunt. Camelus quoque in uentre manimas duas cum papillis quatuor habet ut bos. Genitale marium aut ante habetur, ut equo & aliis multis: aut retro. Testes autem omnibus esse conspicuos natura uoluit, praeter elephantum & erinaceum. & iis quae genitale ante gerunt, aut penis & testes absoluti pendent: aut aluo uel loco cuipiam illi proximo adhaerent, & aut plus aut minus absoluuntur: non e nim pariter apro & equo membrum hoc absolutum est, testes nanque apre non pendent absoluti aut tremuli, sed haerent annexi retro. Ossa sunt geni talia, lupis, uulpibus, mustelis, uiuerrae: urso quoque simul ut expiraue rit, cornescere aiunt: elephantus testes non foris conspicuos, ut diximus, sed intus conditos habet.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
