Latin
Cap. LXIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 150
Unproofread scanNot analysed yet
Lienem bisulca &cornigera habent rotundum, ut capra, ouis, &reliqua omnia: nisi aliqua pro sua magnitudine au ctiorem in longitudinem habeant, ut boues: at multifidis prolixus omnibus est ut muri, cani: solidipedibus autem medium tenet, &promiscuus est: partim enim latus est, partim angustus, ut equo, mulo, asino. Renes atque uesicam, omnes quae animal generant, quadrupedes possident. In his, quae seuo pinguescunt, magis quàm quę adipe, in renibus opimandis luxuriant, B ac omnium praecipue oues: quippe quae renibus pingui undique obductis, quandoque intereunt. Ventris in iis dissimilitudo est: quae enim cornigera sunt, altera maxilla dentata, quaternos habent uentris sinus: (quae quidem &ruminare dicuntur: gula enim incipiens ab ore, deorsum tendit ad pulmonem septumque transuersum: hinc se ad uentrem applicat maiorem: qui parte interiore asper interceptusque est, ac prope gulae commissuram, sinum sibi adnexum habet, quem ex argumento κεκρύφαλον, id est reticulum uocant. Est enim uentri extrinsecus similis, intus reticulis capilli mulierum imple xis, magnitudine multo quàm uenter minor: hunc excipit omasum, parte interiore asperum, cancellatum, crustatum, magnitudine reticuli. Abomasum, uenter ab eo alius iungitur, magnitudine amplior omaso, forma ol C longior: cancellis intus &crustis multis magnis &leuibus inornatus, mointestinum sequitur. Cornigera altera maxilla dentata omnia ad hunc mo dum suum habere uentrem certum est: sed differunt inter se magnitudine &figura atque etiam quòd gula uel in medium uentris tendat, uel in latus uergat. At uero omnia dentata maxilla utraque, uentres singulos habent, ut canis, sus, ursus, leo, lupus. iis igitur omnibus simplex uentriculus est, quem excipit intestinum: uerum aliis amplior, ut sui, ut urso: aliis arctior, nec multo amplior intestino, ut cani, leoni. Caeterorum etiam formae omnium respectu eorum quos modo numeraui, distinguuntur: aliis enim uenter suillo similis, aliis canino, tam in maiore quàm in minore animalium ge nere. Sed discrimen in iis quoque, magnitudine, figura, corpulentia, exiliD tateue oritur: atque etiam situ gulae, quo meatum ad uentrem ducat, &conuio iungat foramini. Intestinorum etiam natura utrique illi animalium generi, hoc est utrinque dentato, &altera maxilla dentato, sibi differt magnitudine, crassitudine, replicamentis. Sunt certe maiora omnia intestina non utrinque dentatis, nec immerito: nam ipsa ita dentata omnia sunt maiora: pauca enim parua in eo genere habentur. admodum nanque paruum inter cornigera nullum est. Rectum autem intestinum nulli est cui non utraque parte dentes. Quibusdam &appendices intestinorum, sicuti &auibus nonnullis. Oritur omentum atque dependet superiore sui parte, in iis quae utraque parte dentata sunt, à medio uentre, quà ueluti quaedam sutura ducitur. Nec secus in iis quae altero dentium ordine carent, à maiore uentre dependet. Pilorum colorumque discrimina, &uocum in qua