# De differentiis animalium 151.1-5

Edward Wotton, De differentiis animalium, 151.1 to 151.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/151.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/151.1

Cap. LXX. drupedibus uiuiparis. Mnia fere quadrupeda eademque uiuipara sunt pilosa, nec hominis Cmodo leuia esse nouimus: partes enim pronae, contrà quàm hominis, pilosiores sunt: supinę aut glabrae omnino, aut minus pilosae habentur. Cilium etiam, ut diximus, non ut homo habent in utraque palpebra: neque pubem, aut alas oppletas pilis. Ipsorum autem quadrupedum pilis intectorum, aliis corpus totum est hirtum: aliis collum hirtius pari undique modo, ut quae iubam habent: qualis est leoni mari: aliis prona tantum colli parte à ca pite ad armos usque, ut quae iubam habent, quàm λορίαν dicunt: qualis est equo & mulo. Quadrupedum uilli lanaeue senectute prolixius augentur: quanquam rarescat fiantque pauciores. Quadrupedibus pilum cadere atque subnasci annuium est: quae molles suapte natura pilos habere solent, haec per usum pabuli melioris, duriores incipiunt gerere: contrà autem molliores paucioresque, quae duros copiososque habuerint, eadem illa scilicet ratione. Aquarum diuersarum usu animalia suos immutant colores: alibi enim candida, alibi nigra redduntur. Sunt etiam aquae multis in locis, quas cum oues biberint moxque inierint, nigros generet agnos: ut in Assyritide agri Chal cidici Thracię facit amnis quem Psychrum uocant. Et in Antandria quoque duo sunt fluuij, quorum alter candorem, alter nigritiam pecoribus facit. Scamander etiam amnis flauas reddere oues creditur. Vocem uarie mittit quadrupedum genus quod animal procreat: neque est quod loqui possit, sed proprium id hominis est. Exectorum omnium uox in foeminea mutatur. De coitu partumque, & aliis quae ad generationem pertinent in quadrupedibus uiuiparis. Cap. LXXI. COmmune omnium quadrupedum est, ut cupidine uoluptateque rei Cuenereae maxime incitentur. Ferociunt foeminae à partu, mares tem pore coitus. Iam equi equos mordent: sternunt equitem atque insequuntur. Sues quoque feri acerrime saeuiunt: dimicant inter se, mirum in modum armantes sese: simili modo & tauri efferantur, & arietes, & hirci. Qui enim supe riore tempore socij iugi concordia pascerentur, coitus tempore dissident, & alter alterum libidinis rabie inuadit: camelus etiam mas sęuit tempore coitus: & elephanti quoque ad coitum efferari solent.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
