# De differentiis animalium 152

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/152

Viuiparorum quadrupedum aliae imperfectum animal pariunt, alię perfe ctum. Quae multifida sunt, foecundiora sunt: multipara enim id genus ani malia sunt: nec tamen partum perficiunt complura: foetum nanque adhuc recentem alere possunt, auctum iam adeptumque magnitudinem nequeunt: sed cum corpus ad nutriendum non sufficiat, partum emittunt, ut ea quae uermem pariunt: quaedam enim ex iis catulos inarticulatos propemodum pariunt, ut uulpes, ursa, leaena, & alia nonnulla, sed omnia fere caecos. Sola inter multipara sus parit perfectos: solipedes & bisulcae perfectos edunt. Bisulca pauca generant praeterquam sues: singulos enim aut binos magna ex parte edunt foetus. Quae autem maxima inter animalia sunt, ea singulos pa riunt, ut elephas, camelus, equus, & reliquae solipedes. Quadrupedes in ute ro gestantur extensis ad longitudinem cruribus & ad aluum suam applicatis. Pinguescunt quadrupedes cum gerunt partum, comeduntque amplius. omnes autem cum lactentur extenuari solent. De quadrupedum uictu & aetate.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
