# De differentiis animalium 154

Edward Wotton, De differentiis animalium, LXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/154

Huic proxi ma est agrestis asini caro, si minor adhuc aetate fuerit & optimo corporis habitu: nam & domestici asini caro melancholicum succum procreat: sicuti & camelina, uulpina, canina, leporina, & è sue syluestri caro. Et cęterarum quadrupedum caro ipsa quanto suilla in alimenti probitate fuerit inferior, tanto & illarum reliquae partes quae excarnes sunt, ut pedes, aures, rostra, suum partibus sunt deteriores. Iecur omnium quadrupedum crassum in ci bo praebet succum, tardius permeat & aegre concoquitur: uerùm succum procreat non omnino malum. Et quae lactent adhuc, si matris lac probum fuerit, eorum iecur boni succi est. At quorum deprauati humores fuerint. aut quae iam consenuerint, eorum iecur bonum efficere succum non potest. B In omnibus uero, quod συκωτὸν uocatur, eo quòd animal quod mactatur caricis sit saginatum, praestantissimum est, tum ad alia, tum uero ad saporis gratiam: & in iis praecipuum suillum est. E reliquis autem uisceribus, lien neque gustui suauis est: (habet enim in se acerbitatem perspicuam) & suc cum pręterea gignit uitiosum ac melancholicum. suillus uero lien non adeo malus est. Pulmo utroque concoctu facilior eo est quo rarior: iccinore ta men longe minus alit, atque quod ex eo gignitur alimentum, pituitae ma gis naturam habet. Cor ad concoctionem item difficile est: uerum si recte conficiatur, alimentum gignit neque exiguum, neque quod malum succum efficiat. De renibus inter sanguineorum glandulas diximus. Venter, uterus & intestina quadrupedum, ipsa carne duriora sunt, ideoque concoctu diffi C ciliora: quòd si rite concoquantur, succum gignunt, qui non omnino incul patus sit, sed frigidiorem, crudioremque, & qui tempus prolixius desideret, ut ex eo probus fiat sanguis: minus quoque alunt quàm caro ipsa. uulua eiecto partu melior est quam edito. Quadrupedum testes concoctu sunt diffi ciles malique succi, ut qui uirosum quiddam sapore referant. Caudę duriores sunt, uerum ob frequentem earum motum, minimum habent excrementi. Aurium cartilago in uigentibus saltem aetate animantibus, & sicca est, & minime nutrit. Earum cutis tenuis aridaque est: aegre item concoquitur, & paucissimi nutrimenti est. In quadrupedum lacte non parua reperitur differentia: siquidem boum lac, ut Galeno uidetur, crassissimum est & pinguissimum: casei butyrique habet plurimum, ualentius nutrit. Minime uero pingue camelinum est: liquidissimum quoque & seri multum ha bet, imbecillius dat alimentum, & aluum ciet: mox equinum liquidissimum minimeque pingue est: postea asininum. Caprinum mediocriter crassum est: o uillum crassius illo est. Plinius uero de lacte haec prodidit: maxime alit quod cunque humanum, mox caprinum, dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis, magnorum animalium & corporum facilius red ditur. Stomacho accommodatissimum caprinum: bubulum medicatius: aluus enim maxime soluitur bubulo. Ouillum dulcius & magis alit, stoma cho minus utile, quoniam est pinguius. Aluum minus tentat lac caprinum, inquit Dioscorides, quoniam pecus hoc adstringentibus pabulis ferè utitur. & inde quoque stomacho idoneum est. Ouillum uero dulce, crassum & prae pingue, non usque adeo stomacho utile.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
