# De differentiis animalium 155.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 155.1 to 155.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/155.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/155.1

bubulum asininumque & equinum E aluum cient magis. Minus inflat lac quodcunque decoctum: & omnino innocentius est decoctum, praecipue cum calculis marinis. Medicamentosae partium & excrementorum uires earumque discrimina, explicata in sanguineo animalium genere sunt. De quadrupedibus uiuiparis multifidis, & primo LXXV. Cap. de elephanto. CEneris quadrupedum quae animal gignunt, plura quidem genera inCtelliguntur, sed nullis ferè notata nominibus, nisi quòd singularum specierum nomina habentur, ut leonis, equi, cerui, canis, reliquorumque ad hunc modum. Seorsum igitur eorum naturam singillatim consideremus neces-F sarium est, ut differentias quae cuique animalium generi conueniant acci piamus, à multifidis exorsi. In quadrupedum genere maximum est elephas, proximumque humanis sensibus, idemque multifidum. Elephanto oculi quanuis magni habeantur, minores tamen sunt quàm pro corporis magnitudine. Promuscidem pro nare gerit: atque hanc partem sortitus est prae cae teris animalibus peculiarem, prolixam adeo, ut ad terram pertingat, & ualidam, gracilem tamen pariter & mollem, aptamque ad flectendum. Eius uero usus idem qui manus: ea nanque cibos tam siccos quàm humidos colligit, capit & in os perinde ac manu admouet solum animantium omnium: & arbores quoque eadem prosternit. Et quoties immersus per aquam ingreditur, ea ipsa edita in sublime reflat atque respirat: adunciuscula parte sui po G strema naris hęc est, ac cartilaginea, & proinde rigidiuscula. Dentes illi utrin que quatuor intus, quibus conficit cibum atque in farinae speciem mollit. Duo praeterea prominent grandes, quos mares grandiores resimatosque habent: foeminae minores, & contra quam mares: uergunt enim deorsum pronique deuiant. Statim cum natus est elephantus, dentes habet: quanquam grandes illos non ilico perspicuos obtinet: & candore dentium intelligitur iuuenta. Decidunt elephanto dentes isti grandiores, & renascuntur quibus 2 dam temporum interuallis. Et deciduos casu aliquo uel senecta defodiunt: hoc solum ebur est: caetero & in iis quoque, quod corpus intexit uilitas ossea. Linguam perquam exiguam habet elephas, atque interius positam quàm in caeteris sit, ita ut uix eam uidere possis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
