Latin
155.5 to 155.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 155.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Mammas duas quidem, &papillas H item duas, uerum non in pectore habet, sed paulo citra sub armis: quae tam mari quàm foeminae perexiguae sunt, nec pro corporis uastitate, ita ut eas à latere conspicere propemodum nequeas. Crura habet priora multo posterioribus logiora: &malleolos posterioribus imis cruribus possidet paruos. Pedes habet, ut dictum est, multifidos, &digitos numero quinque indiuisos leuiterque discretos: &ungues omnino non sunt, sed ungulis potius 3 similes. Flectit hic suos posteriores poplites modo hominis: ut uero Solinus scribit, suffragines flectere nequit. Nequit certe prae nimio pondere, utrumque in latus ęquilibrio quodam uergere, sed aut lęuo incubat aut dextro: atque eo ipso habitu requiescit. Genitale habet simile equo, sed paruum, nec pro corpo ris LIB. V. ris magnitudine. Testes item non foris conspicuos, sed intus conditos habet: quo circa initum celerius agit. Vt in quadrupedum genere, elephas minime hirtus est: &setarum certe, ut inquit Plinius, nullum illi tegumentum: ne in cauda quidem pręsidium abigendo tedio muscarum, sed cancellata cutis, &inuitans id genus animalium odore.