# De differentiis animalium 155.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 155.5 to 155.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/155.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/155.5

Mammas duas quidem, & papillas H item duas, uerum non in pectore habet, sed paulo citra sub armis: quae tam mari quàm foeminae perexiguae sunt, nec pro corporis uastitate, ita ut eas à latere conspicere propemodum nequeas. Crura habet priora multo posterioribus logiora: & malleolos posterioribus imis cruribus possidet paruos. Pedes habet, ut dictum est, multifidos, & digitos numero quinque indiuisos leuiterque discretos: & ungues omnino non sunt, sed ungulis potius 3 similes. Flectit hic suos posteriores poplites modo hominis: ut uero Solinus scribit, suffragines flectere nequit. Nequit certe prae nimio pondere, utrumque in latus ęquilibrio quodam uergere, sed aut lęuo incubat aut dextro: atque eo ipso habitu requiescit. Genitale habet simile equo, sed paruum, nec pro corpo ris LIB. V. ris magnitudine. Testes item non foris conspicuos, sed intus conditos habet: quo circa initum celerius agit. Vt in quadrupedum genere, elephas minime hirtus est: & setarum certe, ut inquit Plinius, nullum illi tegumentum: ne in cauda quidem pręsidium abigendo tedio muscarum, sed cancellata cutis, & inuitans id genus animalium odore.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
