# De differentiis animalium 157

Edward Wotton, De differentiis animalium, LXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/157

Elephantem alij annos ducentos uiuere aiunt, alij trecentos: & alij mares annos ducentos uiuere, alij centum & uiginti aiunt: foeminas etiam fere totidem, sed florere aetate circa sexagesimum narrant. Hyemis ac frigoris impatiens hoc animal esse dicitur. Amat amnes: & quanquam non fluuiatile sit, tamen riparium dici 7 potest. Incedit etiam in aquis, & eatenus progreditur, quatenus eius promuscis superat: reflat enim per eam, & spiritum accipit & reddit: sed natare satis pondere sui corporis non potest. Elephantos caeteris malis immunes esse aiunt: inflatione autem alui acrius infestari. Aegrotant etiam si commedant terram, nisi ea frequenter utantur: nam si frequenter, nihil sentiunt mali. Lapides etiam interdum deuorant, ut diximus, & truncos: necnon fluore tentantur. Odorem muris uel maxime fugiunt: pabula etiam quae à muscu lis contacta sunt, recusant. Mortem suam praesentiunt, sicuti & olores. Est elephantus animalium humanis sensibus proximum: quippe intellectus il lis sermonis patrij, & imperiorum obedientia, officiorumque quę didicere memoria, amoris & gloriae uoluptas: imo uero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia & aequitas: religio quoque, ut prodidere authores, & magna docilitas. Et haec quidem uestigia morum animi humani in hoc cernuntur animali. Elephantes fert Africa ultra Syrticas solitudines & in Mauritania. Ferunt etiam Aethiopes & Troglodytae, sed maximos India. Elephantes Italia in Lucanis primum bello Epirotico uidit: & boues lucas G inde dixit. Elephantorum dentibus ingens pretium, uim adstringendi obtinent: eorum scobe imposito paronychia sanantur. Ita Dioscorides. Plinius uero, Ramentis, inquit, eboris cum melle Attico (ut aiunt) nubeculae in facie, scobe paronychia tolluntur. Elephanti sanguis, praecipue maris, fluxiones omnes, quas rheumatismos uocant, sistit. Proboscidis tactu, capitis dolor leuatur: efficacius si & sternuat. Dextera pars proboscidis cum lennia rubrica adalligata, impetus libidinum stimulat. Sanguis & ischiadicis pro dest. iecurque comitialibus morbis. 1 Dedentibus hisce, an dentes dicendi sint, an potius cornua, uide Pausaniam in Heliacis, & Oppianum De uenator. lib. 2. 2 Decimo quoque anno, ut refert Aelianus. quo pacto dentes etiam defodiant, idem narrat. 3 Indiuisos leuiterque discretos, τὰ περὶ τοῦ δακτύλους ἀδιαφθρότόρα. Plinius informes dixit. 4. Hinc Pliniiis uentreelephanto quatuor esse dixit. 5 De elephanti pastu & potione Aristoteles lib. 8. histor. animalium. 6. Quo pacto uenatu capiantur elephanti, & quomodo domentur atque mansuescant, ostendunt Aristoteles lib. 9. histor. animalium, & Strabo lib. Philostratus de Appollonij uita, lib. 2. tria prodidit elephantorum genera: palustrium, montanorum & campestrium. De simiarum generibus. LXXVI. Cap. COrporis figura simiarum genera perfectam hominis simulationem conOtinet, inquit Plinius. Conueniunt certe cum homine plurimum sua fa cie simiarum uulgus. Est enim hoc genus, inter omnia simiarum genera homini simillimum: facies namque iis rotunda est: & aures, nares dentesque tam A primores, quàm maxillares hominis more habent: natura tamen in iis naresque à fronte remissas Contudit, & rugis perarauit anilibus ora.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
