# De differentiis animalium 160.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 160.5 to 160.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/160.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/160.5

Gerit uterum diebus fere sexaginta & uno aut duo bus, aut ad summum tribus: nec minus quàm sexaginta diebus. Quòd si quic celerius prodierit, educari ac perfici nequit. Cum peperit, rursum sexto post mense, nec citius, coitu impletur. Catulos parit articulatos quidem, sed caecos: nec ante duodecimum diem uisum recipiunt. Quae ante iustum tem pus concepere, diutius caecos habent catulos: nec omnes totidem diebus. Sunt quae duobus & septuaginta diebus uterum ferant, quarum catelli quatuor decim diebus luce carent. Quidam tradunt, si unus gignatur, nono die cernere: si gemini, decimo: idemque in singulos adiici, totidemque esse tarditatis ad lucem dies. Quò largiore aluntur lacte, eò tardiorem uisum accipiunt: non tamen unquam ultra uicesimum primum diem, nec ante septi E mum. Optimus in foetu qui nouissimus cernere incipit: aut quem primum fert in cubile foeta. Primos mares pariunt caniculae: in caeteris alternant. Ca nes foeminae à catulorum partu uehementer ferociunt, & canire tum dicuntur, quod Graeci σκυζῶν uocant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
