# De differentiis animalium 161.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 161.1 to 161.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.1

Et tantundem etiam temporis canire putan tur dum catelli luce carent. Parit canis duodecim cum plurimum, sed magna ex parte quinque aut sex: unum etiam aliquam peperisse certum est, quod tamen prodigium putant, sicut omnes mares aut omnes foeminas gi gni: Laconicae magna ex parte octo pariunt. Lac ante diebus quinque qua pariant, foeminę habent magna ex parte: uerum nonnullis etiam septe die bus anticipat. Genus canum Laconicum post coitum diebus triginta habere lac incipit: utile statim ut pepererint, est. Crassum inter initia omnium est: F deinde processu temporis tenuius redditur: crassius canum quàm caeterorum animalium lac est, excepto scrosae ac leporis. Crus mares tollentes mingunt, magna ex parte quidem sexto mense aetatis: sed nonnulli uel se rius, octauo scilicet mense id faciunt: atque etiam maturius quàm sexto: idque signum est consummati uirium roboris. Quod autem simpliciter dixerim, cum coire incipiunt, tollunt. Foeminę omnes considentes mingunt: uerum in hoc etiam sexu nonnullae crure elato minxerunt. Viuunt canes maxima quidem ex parte ad annos quatuordecim: sed nonnulli uel ad uiginti protrahunt uitam. Viuunt Laconici, inquit Plinius, annis denis, foeminae duode nis: caetera genera quindecim annos, aliquando uiginti. Canes tribus praecipue laborant uitiis, rabie, angina, podagra. Facit rabies furorem: intercunt G canes hoc morbo, & quae morsa sunt omnia: solus homo non absque mor tis quoque periculo euadit. Angina etiam interimit. Et podagra tetati pauci euadere possunt. Rabies canum Syrio ardente homini pestifera: ita mor sis lethalis aquae metus. Quapropter obuiam itur per triginta eos dies gallinaceo maxime fimo mixto canum cibis: aut si praeuenerit morbus, ueratro Canum plura sunt genera, quibus nomina fere regiones dedere, ut Laconicum, Salentinum, Molossicum, Arcadicum, Indicum, Britannicum, Melitense. Quanquam & aliqui à nutritoribus appellantur, ut Castorij, Me nelaides. Laconicis catellis nares porrectae longius: ideoque olfactu ualent. Coit Laconicum genus mense suae aetatis octauo: & crus iam circa id tempus attollentes nonnulli urinam reddunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
