# De differentiis animalium 161.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 161.5 to 161.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/161.5

Gerunt Laconicae uterum sexa-H genis diebus, aut uno uel altero plus minusue, uti modo diximus: & post coitum diebus triginta habere lac incipiunt. Magna ex parte octo pariunt: coeunt quandiu uiuunt & mares & foeminae. Sunt ex his quae ex cane & uul pe procreantur, alopecides dictae. Et peculiare generis Laconici est, ut cum laborarint, coire melius quàm per otium possint. Viuit in hoc genere mas ad annos decem, foemina ad duodecim: foeminae enim in hoc genere, quia minus laborant quàm mares, uiuaciores maribus sunt. In hoc quoque genere foeminas sagaciores esse quàm mares apertum est. In canum generi bus triplex ratio est: nanque unum genus aduersus hominum insidias eligitur: & id uillam quaeque iuncta sunt uillae custodit: uillaticum appellamus, A At alterum propellendis iniuriis hominum ac ferarum: & id obseruat domi stabulum, foris pecora pascentia, pastorale uocamus & pecuarium. Ter tium uenandi gratia comparatur. Villaticus eligendus est amplissimi cor poris, uasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam con spectu terreat. Niger potius eligendus quàm albus aut uarius: siue enim luce clara fur aduenerit, terribilior niger conspicitur, siue nocte, ne conspicitur quidem propter umbrę similitudinem.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
