# De differentiis animalium 162

Edward Wotton, De differentiis animalium, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/162

Probatur quadratus potius quàm longus aut breuis, capite tam magno ut corporis uideatur pars maxima, deiectis & propendentibus auribus nigris uel glaucis oculis acri lumine ra diantibus: amplo uillosoque pectore, latis armis, cruribus crassis & hirtis: cauda breui, uestigiorum articulis & unguibus amplissimis. Hic erit uillatici canis status praecipue laudandus. Mores autem neque mitissimi, neque rursus truces: quòd illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos inua dunt. Satis est seueros esse nec blandos, ut nonnunquam etiam conseruos iratius intueantur: semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia uigilaces conspici, nec erronei, sed assidui & circunspecti magis quàm temerarij. Nam illi nisi quod certum compererunt, non indicant: hi uano strepitu & falsa suspicione concitantur. Nec multum refert an uil latici corporibus graues & parum ueloces sint: plus enim comminus & in gradu, quàm eminus & in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa se pta & intra aedificium consistere, imo ne longius quidem recedere debent. Satisque pulchre funguntur officio, si & aduenientem sagaciter adoriuntur, C & latratu conterrent: uel si constantius appropinquantem uiolenter inuadunt. Atque haec de domesticis custodibus: illa de pastoralibus. Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quàm qui damas ceruosque & uelocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut grauis quàm. uillę hor reique custos: sed & robustus nihilominus, & aliquatenus promptus ac strenuus: quoniam & ad rixam & ad pugnam, nec minus ad cursum comparatur: cum & lupi repellere insidias, & raptorem feram consequi fugientem, praedamque excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior productiorque ad hos casus magis habilis est, quam breuis aut etiam quadratus: quoniam, ut dixi, nonnunquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandam. Caeteri artus similes uillatici canis aeque probantur. Colore cligatur albus potius quàm aut niger aut uarius: quoniam hic est ferae dissimi lis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis subobscuro mane, uel etiam crepusculo: ne si non sit albo colore conspicuus, pro lupo canem feriat pastor. Huic quadrupedi neque foeininę neque mari, nisi post annum, permittenda uenus est: quae si teneris conceditur, carpit & corpus & uires, animosque degenerat. Haec Columellae sententia est. Duo canum genera M. Varro prodidit, unum uenaticum, & pertinet ad feras be stias ac syluestres: alterum quod custodiae causa paratur, & pertinet ad pa storem. Hi facie debent esse formosi, magnitudine ampla, oculis nigrantibus aut rauis, naribus congruentibus, labris subnigris aut rubicundis, neque resimis superioribus, neque pendulis subtus: mento suppresso, & ex eo enaVenaticus canis. Medi canes. Geloni canes. Perses canis. Seres canis. Lycaones. Britan. canes. Athamani. canis. Acyrus. Pherea. Acarnan. Aetolica. Sicamber. Petronius. Vmber. Canis hircan Indicus. Petroni canis Sicamber. Vertraha.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
