# De differentiis animalium 164-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/164-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/164-2

Britannici non specie tantum & decore, quantum uiribus pollent, & taciturna solertia. Athamania canis, Acyrus, Pherea, Acarnan, uersutae omnes, Et quae subire pericula furto. Aetolica multo clangore feras insequitur. Sicambri uelocitate praestant: ita & Petronij, & praeterea inuestigandarum ferarum sagacitate: sed quae cum G multo fiat latratu. Canis Vmber naris quidem sagacitate ualet, sed imbellis est. At Hircani (quos & Indicos uocant) ex paterno semine ferocissimi: Indicos enim canes ex tigride & cane gigni confirmant: uerum non statim, sed ex tertio coitu natos educant Indi: primo enim & secundo foetu beluinos adhuc catulos procreari aiunt. Alligantur canes locis desertis: & nisi belua incensa libidine sit, saepe lacerantur. Forma quoque differunt uenatici canes: est enim ex his genus quoddam Seu Lacedaemoniae natum, seu rure molosso Elegeris, promptum ac strenuum: & qui sit Cursu facilis, facilisque recursu: corpore longo ac robusto, capite leui, pulchris oculis, coeruleis, splendenti-H bus, rostro porrectiore, dentibus eminulis, acutis: auribus paruis mollibusque, tenuibus & ueluti membraneis: collo longo, pectore amplo robustoque, cruribus gracilibus, altis, rigidis: coxis diductis, prioribus pedibus minoribus: latis armis, constarum ordine in obliquum magis tendente, & Qui sensim rursus sicca se colligat aluo: lumbis amplis & bene carnosis, sed minime obesis, cauda gracili, praelonga. In hoc uenaticorum canum genere sunt, quibus ceruos, dorcadas, leporesque prosequimur: ut qui Petronij uocantur, & Sicambri, & quam Vertranam uocant. Hanc elegantissimo carmine depinxit Gratius poëta. Te leue si quà Tangit opus, pauidosque iuuat compellere dorcas, Aut uersuta sequi leporis uestigia parui, Petronios (sic fama) canes uolucresque Sicambros, Et pictum macula uertraham delige falsa: Ocyor affectu mentis pinnaque cucurrit: Sed premit inuentas, non inuentura latenteis Illa feras, quae petroniis bene gloria constat. Haec Gratius. E uenaticis autem canibus quibus tauros uenamur,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
