# De differentiis animalium 165-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/165-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/165-3

Et haec quidem uenaticorum canum genera à ueteribus celebrata meminimus. Sunt autem & in eodem genere canum, alij uenatici, alij pecuarij: ut in E genere molottico. Cum enim molotticum genus uenaticum nihilo à caete ris discrepat, quòd scilicet foeminae moribus sint mollioribus quàm mares, pecuarium tamen magnitudine & animositate contra beluas praestat: insignes uero & animo & industria, qui ex utroque, molotticis dico & laconicis, prodierint.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
